monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65 > bkeCod.16.86v > uwbM.p.misc.f.3.96 > sectio 9 > salCod.Sal.X,16.317 > sectio 99 > Lucas, 23 > bavPal.lat.311.317 > sectio 104 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 121
Sed brachia et manus atque pedes ipsius tibi ad videndum obumbrati sunt; quia fortitudo et opus atque finis itineris gratiae Dei in hominibus, nulli gravato corpore ad cognoscendum plene apparent. Quod vero splendor qui eam circumdat oculis undique plenus est, totusque vivens: hoc est quod divina misericordia gratiae Dei adiuncta multas miserationes oculorum plurimarum misericordiarum suarum ostendit, in dolores hominum aspicientes qui Deum sequi desiderant, omnisque vivens est, in consolatione et in salvatione animarum ipsorum nullo modo parans in eis perditionem sed vitam.